#non quod animae sint ex traduce, sed a parte totum intelligitur#Gen. XLVI#Deut. X#Num. XXVI
Igitur profectus Israel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Juramenti, et mactatis victimis Deo, audivit Deum per visionem noctis dicentem sibi: Noli timere, descende in Aegyptum, faciam te ibi in gentem magnam, et inde reducam te. Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos. Surgens ergo de puteo Juramenti, venit in Aegyptum cum omni semine suo. Cunctae animae quae ingressae sunt cum eo, et egressae de femore ejusfuerunt sexaginta sex, praeter ipsum, et Joseph cum duobus filiis, qui erat in Aegypto; fuerunt ergo omnes simul septuaginta. Tamen LXX, transtulerunt septuaginta; et Lucas similiter in Actibus apostolorum, sed per praeoccupationem dictum esse Hieronymus asserit; et enumeratos cum eis quinque filios filiorum Joseph, quia illi duas facturi erant tribus. Lucas quidem scribens Actus apostolicos gentibus, non fuit ausus mutare verbum LXX, quia eorum vigebat auctoritas inter gentes; ipse vero adhuc eis erat ignotus. Ipsi etiam LXX in Deuteronomio transtulerunt, quod Israel ingressus est cum animabus septuaginta. Nota in his numerari Her, et Onam filios Judae, qui tamen mortui sunt in terram Chanaan. Forte in loco defunctorum numerantur duae ancillae Jacob, si tamen et illae intraverunt. Vel more Scripturae summam numeri posuit quamvis parum desit. Item, nota si Dina numeratur inter filios, et nepotes, septuaginta sunt praeter Jacob. Filii enim Liae triginta tres, filii Zelphae sexdecim, filii Rachel quatuordecim, filii Balae septem. Nota quod cum Joseph nondum haberet nisi duos, restat ut Benjamin haberet decem, sed in libro non leguntur nisi novem. Forte vitio scriptorum duo nomina scripta sunt pro uno. Unde magister Hugo Asbel in Asa et Belum divisit. Sed non videtur posse stare, quia in Numeris cum familiae tribuum numerantur, victis Madianitis, sic legitur: Asbel a quo familia Asbelitarum. Sed in Hebraica veritate, Ros, et Numphin duo sunt nomina, quae apud nos vitiose juncta sunt, quia forte Josephus pro Asbel posuit Asbela, ideo sic divisit.